SupportSupport
QNTAL - We Came to Dance, Volume III - Ad mortem festinamus
We Came to Dance, Volume III
01. 8 Seconds
02. Spiritual Reality
03. Slashed Open
04. Silent Order
05. No Remission
06. The Heat in My Heart
07. Kissed by God
08. Riechst du das?
09. Cover Me
10. Gun
11. Proximity
12. Blue Religion
13. Ad mortem festinamus
14. Misanthrope
15. In Their Eyes
16. The Mask
Scribere proposui de contemptu mundano
Ut degentes seculi non mulcentur in vano
Iam est hora surgere
A sompno mortis pravo
A sompno mortis pravo

Vita brevis breviter in brevi finietur
Mors venit velociter quae neminem veretur
Omnia mors perimit
Et nulli miseretur
Et nulli miseretur.

Ad mortem festinamus
Peccare desistamus
Peccare desistamus.

Ni conversus fueris et sicut puer factus
Et vitam mutaveris in meliores actus
Intrare non poteris
Regnum Dei beatus
Regnum Dei beatus.

Tuba cum sonuerit dies crit extrema
Et iudex advenerit vocabit sempiterna
Electos in patria
Prescitos ad inferna
Prescitos ad inferna.

Ad mortem festinamus ...